- ICHONUPHYS
- ICHONUPHYSSacerdos Heliopolitanus, cum quo Eudoxus Cnidius, in Aegyptum cum Platone profectus, ut anni rationem accuratius addisceret, versatus est. Didicit autem a Sacerdotibus illis Τὰ ὲπιτρέχοντα τῆς ἡμέρας καὶ τῆς νυκτὸς μόρια ταῖς τριακόσαις ἑξήκοντᾳ πέντειἡμέραις εἰς τὴν πλήρωσιν τοῦ ἐνιαυσου χρόνου, diei ac noctis particislas supra 365. dies ad anni complementum excurrentes, quod hucusque Graeci ignoraverant. Diog. Laert. in Eudoxo. Vide quoque supra, hac in voce, et plura in eam rem, apud Ioh. Marsham. Canon. Chron. Sec. X. ubi de Anno Aegyptiorum, nec non sec. XVIII. ubi de Octaeteride.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.